Conjugial Love (Acton) n. 66

Previous Number Next Number See English 

66. Simile evidenter constat ex Creatione hominum in illum amorem, et ex formatione illorum ex illo postea; Masculus creatus est ut fiat sapientia ex amore sapiendi, et Foemina creata est ut fiat Amor masculi ex sapientia ejus, ita secundum illam; ex quo patet, quod duo conjuges sint ipsae formae et effigies Conjugii amoris et sapientiae, seu boni et veri. Probe sciendum est, quod non detur bonum nec verum, quod non sit in substantia ut in suo subjecto; bona et vera abstracta non dantur, sunt enim nullibi quia non habent sedem, imo nec possunt apparere sicut volantia, quare sunt modo entia, de quibus ratio videtur sibi abstracte cogitare, sed usque non potest nisi in subjectis, nam omnis idea hominis, etiam sublimata, est substantialis, hoc est, affixa substantiis: insuper sciendum est, quod non detur substantia nisi sit forma; substantia non formata nec est aliquid, quia de illa non aliquid potest praedicari, ac subjectum absque praedicatis est quoque ens nullius rationis: haec Philosophica adjecta sunt, ut sic etiam videri possit, quod duo Conjuges, qui in amore vere conjugiali sunt, actualiter sint Formae Conjugii boni et veri, seu amoris et sapientiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church