Conjugial Love (Acton) n. 57

Previous Number Next Number See English 

57. DE AMORE VERE CONJUGIALI Est Amor conjugialis infinitae varietatis; non datur similis apud unum qualis est apud alterum; apparet quidem sicut similis apud multos, sed ita apparet coram judicio corporis, et homo ex hoc judicio parum discernit talia, quia est crassum et hebes; per judicium corporis intelligitur judicium mentis ex sensibus externis: at coram illis, qui ex judicio spiritus vident, apparent discrimina, et distinctius coram illis, qui visum hujus judicii possunt altius elevare, quod fit per abductionem ejus a sensibus, et exaltationem ejus in lucem superiorem; hi tandem possunt confirmare se intellectu, et sic videre, quod Amor conjugialis non detur similis apud unum, qualis est apud alterum. At usque nemo potest infinitas varietates hujus Amoris in aliqua luce intellectus etiam elevati videre, nisi primum sciat, qualis ille Amor est in ipsa sua essentia et integritate, ita qualis fuit, quando una cum vita a Deo inditus est homini; nisi hic ejus status, qui fuit perfectissimus, noscatur, frustra aliqua inquisitione discrimina ejus possunt detegi; non enim est aliquod stabile punctum, ex quo ut exordio discrimina deducantur, et ad quod sicut collimando, illa se referant, et sic vere et non fallaciter appareant. Haec causa est, quod hic ingrediamur describere Amorem illum in sua genuina essentia; et quia in hac fuit ille, quando una cum vita a Deo infusus est homini, describere illum qualis fuit in primaevo suo statu; et quia in hoc statu fuit ille vere conjugialis, inscribitur hic Paragraphus, de Amore vere Conjugiali: at haec illius descriptio fiet in hoc ordine. I: Quod detur Amor vere conjugialis, qui hodie tam rarus est, ut non sciatur qualis est, et vix quod sit. II: Quod illius Amoris origo sit ex Conjugio boni et veri. III: Quod illius Amoris correspondentia sit cum Conjugio Domini et Ecclesiae. IV: Quod ille Amor ex sua origine et ex sua correspondentia spectatus sit coelestis, spiritualis, sanctus, purus et mundus prae omni amore, qui a Domino est apud angelos coeli, et apud homines Ecclesiae. V: Quod etiam sit Amor fundamentalis omnium amorum coelestium et spiritualium, et inde naturalium. VI: Quodque in illum amorem collata sint omnia gaudia et omnes delitiae a primis ad ultima. VII: Sed quod non alii in illum amorem veniant, et in illo esse possint, quam qui adeunt Dominum, ac vera Ecclesiae amant, et bona ejus faciunt. VIII: Quod hic Amor fuerit amor amorum apud Antiquos, qui in Saeculo aureo, argenteo et cupreo vixerant, sed quod postea successive facesserit. Explicatio horum nunc sequitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church