Conjugial Love (Acton) n. 529

Previous Number Next Number See English 

529. Consimile est apud illos, qui in bono a Domino sunt; hi si ex voluntate et intellectu, seu ex proposito et confirmato, abstinent ab uno malo, quia peccatum est, abstinent ab omnibus, et plus adhuc si abstinent a pluribus: ut primum enim aliquis ex proposito aut confirmato ab aliquo malo, quia peccatum est, abstinet, ille a Domino in proposito abstinendi a reliquis tenetur; quare si ex inscitia aut ex praevalente aliqua corporis concupiscentia, malum facit, usque hoc non ei imputatur, quia id sibi non proposuit, nec apud se confirmat. Homo in hoc propositum venit, si semel aut bis in anno explorat se, et a malo, quod deprehendit apud se, resipiscat; aliter qui nusquam explorat se. Ex his patescit, quis est cui non imputatur peccatum, et quis cui imputatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church