520. Quoniam Naturale et Spirituale apud unumquemvis hominem cohaerent sicut Anima et corpus, nam homo absque spirituali quod influit et vivificat naturale ejus, non est homo,{1} inde consequitur, quod qui in Conjugio spirituali est etiam sit in Conjugio naturali felici; et vice versa, quod qui in Adulterio spirituali est, etiam sit in Adulterio naturali, et vicissim. Nunc quia omnes qui in Inferno sunt, in Connubio mali et falsi sunt, et hoc est ipsum Adulterium Spirituale, et omnes qui in Coelo sunt, in Conjugio boni et veri sunt, et hoc est ipsum Conjugium, ideo totum Infernum vocatur Adulterium, ac totum Coelum vocatur Conjugium. @1. Prima editio: homo;$