Conjugial Love (Acton) n. 512

Previous Number Next Number See English 

512. Sors illorum post mortem talis est; tunc violatores illi sponte separant se ab illis qui in limitato amore sexus sunt, et prorsus ab illis qui in amore conjugiali, ita a Coelo: postea delegantur ad scorta astutissima, quae non modo persuasione, sed etiam ex imitamine perfecte histrionico, possunt fingere et repraesentare sicut forent ipsae Castitates; hae probe perspiciunt, quinam in illa libidine sunt; coram his loquuntur de castitate et ejus pretiositate; et cum violator accedit, et tangit, excandescunt, et effugiunt sicut ex terrore in conclavium, ubi est sponda et lectus, ac post se januam leviter occludunt, seque reponunt; ac inde per artem suam inspirant violatori effraenem cupidinem excutiendi januam, irruendi, et invadendi; quod cum fit, scortum erigens se cum violatore incipit pugnare manibus et unguibus, laniando faciem, dilacerando vestes ejus, ac voce furibunda clamando ad scorta consocia ut ad famulas pro opitulatione, ac aperiendo fenestram, vociferans "fur, praedo, homicida;" et cum violator in accinctu est, plangit et lachrymatur; et post violationem prosternit se, ejulat, et clamat "infandum," et tunc gravi tono minatur quod nisi violationem grandi mercede expiet, molitura sit perniciem ejus: cum in scenica hac Venere sunt, apparent e longinquo sicut feles, qui paene similiter ante conjunctiones dimicant, procurrunt, et ejulant. [2] Post aliquot talia certamina lupanaria, eximuntur, et transferuntur in cavernam, ubi ad aliquod opus adiguntur; sed quia graveolent, ex eo quod Conjugiale, quod est Cimelium vitae humanae, disperserint, amandantur ad fines Plagae occidentalis; ubi ad quandam distantiam apparent macilenti sicut constantes ossibus sola cute obductis, at e longinquo sicut{1} pantherae. Cum datum est videre illos propius, miratus sum quod aliqui ex illis tenerent libros in manibus, ac legerent; et dictum est, quod hoc sit, quia in Mundo loquuti fuerunt varia de spiritualibus Ecclesiae, et tamen illa per adulteria, usque ad illas extremitates illorum, conspurcaverunt, et quod talis hujus libidinis correspondentia esset cum violatione Conjugii spiritualis. Sed sciatur, quod rari sint, qui in hac libidine sunt: certum est, quod foeminae, quia non decet illas prostituere amorem, subinde repugnent, et quod repugnantia evigoret, sed usque hoc non est ex aliqua libidine violationis. @1. Prima editio: sicur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church