Conjugial Love (Acton) n. 510

Previous Number Next Number See English 

510. IV. Quod illorum sors post mortem sit misera, quoniam illis vitae intimum non est. Praestantia vitae est cuique secundum Amorem ejus conjugialem, illa enim conjungit se cum vita uxoris, et per conjunctionem se exaltat; at quia apud hos ne hilum superest ex amore conjugiali, et inde nec aliquid ex intimo vitae, ideo sors illorum post mortem misera est. Hi post exactam periodum temporis in externis suis, in quibus rationaliter loquuntur et civiliter agunt, immittuntur in interna sua; et tunc in similem libidinem et ejus jucunda in eodem gradu, in quo ejus fuerunt in Mundo; unusquisque enim post mortem intromittitur in eundem statum vitae, quem sibi appropriaverat, propter causam ut inde abducatur; non enim potest aliquis abduci a suo malo, nisi prius in illud inductus fuerit; alioquin malum reconderet se, et inquinaret interiora mentis, et sicut pestis se diffunderet, et dein rumperet repagula, ac disperderet externa quae corporis sunt. Propter hunc finem aperiuntur illis Ganeae,{1} quae a latere inferni sunt, ubi scorta, cum quibus datur copia variandi suas libidines; sed hoc conceditur in die cum una, et sub poena interdicitur cum pluribus eodem die. [2] Postea, dum explorati sunt, quod Libido illa tantum ingenerata sit, ut non queant ab illa abduci, feruntur ad quendam locum, qui proxime est supra Infernum illis addicatum, et tunc apparent sibi sicut cadant in deliquium, et aliis sicut subsidant supino vultu, et quoque actualiter aperitur solum sub dorsis illorum, et absorbentur, et illabuntur in Infernum ubi similes; ita colliguntur ad suos. Datum est mihi illos ibi videre, et quoque cum illis loqui; inter se apparent sicut homines, quod datur illis ne consociis terrori sint; sed ad quandam distantiam visi sunt facie alba constante sicut ex sola cute, et hoc quia non illis inest vita spiritualis, quae cuivis est secundum conjugiale ei insitum. [3] Loquela illorum est sicca, torrida et tristis: dum esuriunt, lamentantur, et lamenta illorum audiuntur sicut fremitus peculiaris soni: sunt illis lacerae vestes, et femoralia subtracta super ventrem circum pectus, quia non illis lumbi sunt, sed a regione imae ventris incipiunt tali pedum illorum; causa est, quia lumbi apud homines correspondent Amori conjugiali, et hic illis non est. Dixerunt, quod fastidiant sexum ex nulla illis potentia. At usque inter se de variis ratiocinari possunt sicut ex rationalitate, sed quia cutanei sunt, ratiocinantur ex fallaciis sensuum. Infernum hoc est in plaga occidentali versus septentrionem. Iidem vero e longinquo non apparent sicut homines, nec ut monstra, sed sicut gelatina. At sciendum est, quod tales fiant illi, qui Libidinem illam in tali gradu imbuerunt, ut Conjugiale humanum apud se discerpserint et adnihilaverint. @1. Prima editio: Ganaea,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church