500. His adjiciam hoc Memorabile. Quondam in Mundo Spirituum audivi magnum tumultum; erant Chiliades congregati, qui clamabant, puniantur, puniantur: accessi propius, et quaesivi, "quid hoc;" dixit mihi unus e magna illa Congregatione separatus, quod in excandescentia irae sint contra tres Sacerdotes, qui circumvagantur, et ubivis praedicant contra adulteros, dicendo, quod Adulteris non sit agnitio Dei, et quod illis Coelum occlusum sit, ac Infernum apertum; et quod in Inferno sint diaboli immundi, quia e longinquo apparent ibi sicut porci volutantes se in stercoribus, et quod Angeli Coeli illos abominentur. Quaesivi ubinam illi Sacerdotes, et cur propterea talis vociferatio; respondit, quod tres illi Sacerdotes sint in medio illorum a satellitibus custoditi, et quod congregati sint ex illis, qui credunt adulteria non esse peccata, et qui dicunt quod adulteris aeque sit agnitio Dei, sicut illis qui suis uxoribus adhaerent; "sunt omnes illi ex Christiano Orbe; et visitatum est ab angelis, quot ibi essent qui credunt adulteria esse peccata, et ex Mille non inventi sunt Centum;" et dixit mihi quod Nongenti illi de adulteriis loquantur ita; [2] "Quis non novit, quod jucundum adulterii{1} sit supereminens prae jucundo conjugii; quod adulteri in perpetuo calore sint, et inde in alacritate, industria et activa vita prae illis, qui cum una sola foemina vivunt; et quod vicissim amor cum conjuge frigescat, et quandoque in tantum, ut tandem vix una vox loquelae et consortii cum illa vivat; aliter cum scortis; quod mortificatio vitae cum uxore, oriunda ex defectu potentiae, reficiatur et vivificetur per scortationes; numne id quod reficit et vivificat, pluris est quam quod mortificat: quid conjugium nisi quam scortatio licita; quis novit discrimen; num amor potest cogi, et tamen amor cum uxore cogitur per foedus et leges; estne amor cum conjuge amor sexus, et hic tam universalis est, ut sit etiam apud aves et bestias;{2} quid amor conjugialis nisi quam amor sexus, et amor sexus est liber cum omni foemina: quod leges civiles sint contra adulteria, est quia latores legum crediderunt, quod id esset cum bono publico, et tamen ipsi latores et judices quandoque moechantur, et inter se dicunt, 'ille qui absque peccato est, mittat primum lapidem;' quod solum simplices et religiosi credant adulteria esse peccata, non ita intelligentes, qui sicut nos intuentur illa ex lumine naturae: [3] numne ex adulteriis aeque nascuntur proles, ut ex conjugiis; numne spurii aeque habiles et utiles sunt ad officia et ministeria, quemadmodum legitimi; ac insuper prospiciuntur familiae alioquin steriles; estne hoc emolumentum et non damnum: quid nocet uxori si admittat plures rivales; et quid nocet viro; quod dedecus viro sit, est opinio frivola ex phantasia: quod adulterium sit contra Ecclesiae leges et statuta est ex Ordine Ecclesiastico propter potestatem, sed quid Theologicum et Spirituale cum delitio mere corporeo et carnali; danturne presbyteri et monachi tales; num illi propterea non possunt agnoscere et colere Deum; cur itaque tres illi praedicant, quod adulteris non sit agnitio Dei; tales blasphemias non toleramus, quare judicentur et puniantur." [4] Posthaec vidi, quod vocarent Judices, quos rogaverunt, ut poenas illis irrogarent; sed Judices dicebant, "hoc nostri muneris non est, nam agitur de Agnitione Dei, et de Peccato, et sic de salvatione et damnatione; de his judicabitur e Coelo: sed consilium dabimus, quomodo scire potestis, num tres illi Sacerdotes praedicaverint veritates; sunt tria Loca, quae nos Judices novimus, ubi talia singulari modo explorantur et revelantur; Unus est, ubi omnibus patet via in Coelum, sed dum in Coelum veniunt, percipiunt ipsi quales sunt quoad Agnitionem Dei: Secundus locus est, ubi etiam patet via in Coelum, sed viam illam intrare nemo potest, nisi qui Coelum in se habet: et Tertius locus est, ubi via est ad Infernum, et viam illam intrant ex spontaneo, quia ex jucundo, qui infernalia amant: nos Judices ad illa Loca amandamus omnes, qui de Coelo et Inferno judicium a nobis postulant." [5] His auditis dixerunt congregati, "eamus ad illa Loca;" et cum iverunt ad Primum, ubi omnibus patet via in Coelum, subito facta est caligo, quare aliqui ex illis accendebant faces et praetulerunt; judices cum illis dicebant, "hoc fit omnibus qui ad Primum locum vadunt, at sicut appropinquant, ignis facularum fit hebetior, et in illo loco ex luce coeli influente exstinguitur, quod signum est quod ibi sint; causa est, quia primum occluditur illis Coelum, et postea aperitur:" et venerunt in locum illum, et exstinctis faculis a seipsis, videbant viam tendentem oblique sursum in Coelum; illam intrabant illi qui in excandescentia irae contra Sacerdotes erant; inter primos illi qui Adulteri ex proposito erant, post illos qui Adulteri ex confirmato erant; et in ascendendo primi clamabant, "sequimini," et sequentes clamabant, "festinate," et urgebant: [6] post horulam, cum omnes intus in coelesti Societate erant, apparuit hiatus inter illos et inter Angelos, et Lux Coeli super hiatum influens in oculos aperiebat interiora mentis illorum, ex quo tenebantur loqui sicut interius cogitabant; et tunc sciscitabantur ab Angelis, num agnoscant quod Deus sit; responderunt Primi, qui ex proposito voluntatis erant adulteri, "Quid Deus," et aspexerunt se mutuo, et dixerunt, "quis vestrum vidit Illum:" Secundi, qui ex confirmatione intellectus erant adulteri, dixerunt, "suntne Naturae omnia; quid supra illam nisi Sol:" et tunc Angeli dixerunt illis, "discedite a nobis; nunc ipsi percipitis quod vobis non sit agnitio Dei; quando descenditis, claudentur{3} interiora mentis vestrae, et aperientur exteriora ejus, et tunc potestis loqui contra interiora, et dicere quod Deus sit; credite, quod ut primum homo actualiter fit adulter, occludatur illi Coelum, quo occluso Deus non agnoscitur; audite causam; ex adulteriis est omne immundum inferni, et hoc putet in Coelo sicut putre coenum platearum." His auditis, converterunt se, et descenderunt per tres vias; et cum infra erant, Primi et Secundi inter se colloquuti dicebant, "vicerunt ibi Sacerdotes, sed scimus quod nos aeque ac illi possimus loqui de Deo, et cum loquimur quod sit, annon agnoscimus Illum; Interiora et Exteriora mentis, de quibus Angeli narrabant, sunt inventa. Sed ad secundum Locum a Judicibus designatum, ubi via patet in Coelum illis, qui Coelum in se habent, ita illis qui in Coelum venturi sunt, abeamus;" [7] et cum accesserunt, exivit vox e Coelo illo, "claudite portas, Adulteri in propinquo sunt;" et subito clausae sunt portae, et custodes cum baculis in manibus abegerunt illos; et tres Sacerdotes, contra quos tumultuati sunt, exemerunt custodia, et in Coelum introduxerunt: et illico, cum Porta pro Sacerdotibus aperta erat, e Coelo afflabat rebelles jucundum conjugii, quod quia castum et purum erat, paene exanimabat illos, quare ex timore deliquii a suffocatione properabant ad Tertium locum, de quo Judices dixerunt, quod inde via ad Infernum esset, et tunc inde efflabat jucundum adulterii, ex quo ita vivificati sunt illi, qui ex proposito et qui ex confirmato erant adulteri, ut quasi saltando descenderent, et se sicut porci ibi immergerent immundis. @1. Prima editio: adul erii$ @2. Prima editio: bestias (absque puncto)$ @3. Prima editio: claudenrur$