Conjugial Love (Acton) n. 491

Previous Number Next Number See English 

491. XI. Quod adulteria ab his facta gravia sint [ac imputentur]{1} secundum confirmationes. Solus intellectus confirmat, et cum confirmat, voluntatem adsciscit, et circum se ponit, et sic adigit illam ad obsequium: confirmationes fiunt per ratiocinia, quae Mens captat vel e regione sua superiore, vel e regione inferiore; si e regione superiore, quae communicat cum Coelo, confirmat conjugia et damnat adulteria; at si e regione inferiore, quae communicat cum Mundo, confirmat adulteria, et conjugia floccipendit. Quisque potest confirmare malum aeque ac bonum, similiter falsum et verum, et confirmatio mali delectabilius percipitur quam confirmatio boni, ac confirmatio falsi lucidius apparet quam confirmatio veri; causa est, quia confirmatio mali et falsi trahit sua ratiocinia ex jucundis, voluptatibus, apparentiis et fallaciis sensuum corporis, at confirmatio boni et veri trahit suas rationes e regione supra sensualia corporis. Nunc quia mala et falsa aeque possunt confirmari sicut bona et vera, et quia intellectus confirmans trahit voluntatem in suas partes, ac voluntas una cum intellectu format mentem, consequitur, quod forma mentis humanae sit secundum confirmationes, versa ad coelum si confirmationes ejus sunt pro conjugiis, at versa ad infernum si sunt pro adulteriis; et qualis est forma mentis hominis, talis est spiritus ejus, proinde talis est homo. Ex his nunc constat, quod Adulteria hujus gradus post mortem imputentur secundum confirmationes. @1. Sic in n. 478 supra.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church