48. II: Quod Amor conjugialis similiter maneat, qualis ille interius, hoc est, in interiore voluntate et cogitatione apud hominem fuerat in{1} Mundo. Quoniam alius est Amor sexus, et alius Amor conjugialis, ideo nominatur uterque, ac dicitur quod etiam hic maneat post mortem, qualis fuerat apud hominem, dum vixit in Mundo, in Interno ejus homine: sed quia pauci sciunt discrimen inter Amorem sexus et Amorem conjugialem, ideo in limine hujus Transactionis aliquid de illo praefabor. Amor sexus est Amor ad plures et cum pluribus e Sexu, at Amor Conjugialis est solum ad unam et cum una e Sexu; ac Amor ad plures et cum pluribus est Amor naturalis, est enim communis cum bestiis et avibus, et hae sunt naturales, at Amor Conjugialis est Amor spiritualis, ac particularis et proprius hominibus, quia homines creati sunt, et ideo nascuntur, ut fiant spirituales; quare quantum homo fit spiritualis, tantum exuit Amorem sexus, ac induit Amorem conjugialem. In principio conjugii apparet Amor sexus sicut conjunctus cum Amore conjugiali, sed in progressione conjugii separantur, et tunc apud illos qui spirituales sunt, exterminatur amor sexus, ac insinuatur Amor conjugialis; at apud illos qui naturales sunt, fit contrarium. Ex nunc dictis patet, quod Amor sexus, quia est cum pluribus, ac in se naturalis, imo animalis, sit impurus et incastus, et quia est vagus et illimitatus, scortatorius; at prorsus aliter Amor conjugialis. Quod Amor conjugialis sit spiritualis, ac proprie humanus, ex sequentibus manifeste constabit. @1. Prima editio: im$
47i. [iteratum] III: Quod duo Conjuges utplurimum post mortem conveniant, se agnoscant, consocient, et per aliquod tempus vivant simul, quod fit in Primo statu, ita dum in externis sunt sicut in Mundo. Sunt duo Status quos homo post mortem subit, Externus et Internus; in Externum suum venit primum, et postea in Internum; et dum in Externo est, conjux conjugem, si uterque mortuus est, convenit, agnoscit, et si una vixerunt in Mundo, consociant se, et per aliquod tempus vivunt simul; et cum in hoc statu sunt, non scit unus inclinationem alterius ad se, quia haec se in Internis recondit: postea vero cum in statum suum internum veniunt, manifestat se inclinatio, quae si est concors et sympathica, vitam conjugialem continuant, at si est discors et antipathica, illam solvunt. Si Viro plures uxores fuerint, conjungit se cum illis ordine, dum in statu externo est; at cum intrat statum internum, in quo percipit amoris inclinationes, quales sunt, tunc vel adoptat unam, vel relinquit omnes; nam in spirituali Mundo, aeque ut in Mundo naturali, non licet alicui Christiano plures uxores ducere, quia hoc infestat et prophanat Religionem; simile fit cum Muliere, cui plures mariti fuerant; at usque hae non adjungunt se maritis; modo se praesentant; at mariti illas sibi. Sciatur, quod Mariti raro cognoscant uxores suas, sed quod Uxores probe maritos; causa est, quia mulieribus est perceptio amoris interior, et viris modo exterior.
48i. [iteratum] IV: Sed quod successive sicut exuunt Externa, ac intrant in Interna sua, percipiant quali amore et inclinatione inter se ad se mutuo fuerant, et inde num possint una vivere, vel non. Haec ulterius explicare non opus est, quia sequuntur ex illis quae in praecedente Articulo explicata sunt: hic solum illustrabitur, quomodo homo post mortem exuit externa et induit interna: unusquisque post mortem primum introducitur in Mundum, qui vocatur Mundus spirituum, et est medius inter Coelum et Infernum, ac ibi praeparatur, bonus ad Coelum et malus ad Infernum: [2] praeparatio ibi pro fine habet, ut Internum et Externum concordent et faciant unum, et non discordent et faciant duo; in Mundo naturali faciunt illa duo, ac solum apud illos, qui corde sinceri sunt, faciunt unum: quod faciant duo, constat ex dolosis et astutis, imprimis ex hypocritis, assentatoribus, simulatoribus, et mendacibus; in Mundo autem spirituali non licet ita divisam habere mentem, sed qui malus fuerat in Internis, etiam malus erit in Externis; similiter bonus in utrisque: [3] omnis enim homo post mortem fit qualis fuerat interius, et non qualis exterius: propter hunc finem immittitur ille tunc per vices in suum Externum et in suum Internum; et quisque homo dum in Externo est, sapit, hoc est, vult videri quod sapiat, etiam malus; sed hic in Interno suo insanit; hic potest per vicissitudines illas videre insanias suas, et ab illis resipiscere; sed si non resipuerat in Mundo, non potest postea, nam amat insanias suas, et vult manere in illis; quare adigit Externum suum etiam ad insaniendum similiter; sic fit Internum et Externum ejus unum; et cum hoc factum est, praeparatus est ad Infernum. [4] Vicissim autem bonus; hic quia in Mundo spectaverat ad Deum, ac resipuerat, in Interno sapuit plus quam in Externo; in Externo etiam ex illecebris Mundi et vanitatibus aliquoties deliravit, quare etiam hujus Externum reducitur ad concordantiam cum ejus Interno, quod, ut dictum est, sapit; quo facto, praeparatus est ad Coelum. Ex his illustratum est, quomodo sit exuitio Externi ac induitio Interni post mortem.