Conjugial Love (Acton) n. 447

Previous Number Next Number See English 

447. III. Quod fornicatio sit naturalis hominis, similiter ut amor sexus, qui si activus fit ante conjugium, vocatur fornicatio. Omnis homo nascitur corporeus, fit sensualis, dein naturalis, et successive rationalis, et si tunc non subsistit, fit spiritualis; quod ita progrediatur, est causa, ut formentur Plana, quibus innitantur superiora, sicut palatium super fundationibus suis; ultimum planum cum superinstructis potest assimilari etiam humo, cui praeparatae semina nobilia implantantur. [2] Quod in specie concernit Amorem sexus, est quoque ille primum corporeus, nam inchoat a carne, dein fit ille sensualis, nam quinque sensus,{1} a communi ejus, delectantur, postea fit ille naturalis consimilis eidem apud animalia, quia est amor sexus vagus, sed quia homo natus est ut fiat spiritualis, fit ille postea naturalis rationalis, et a naturali rationali spiritualis, et demum spiritualis naturalis, et tunc amor ille factus spiritualis influit et agit in amorem rationalem, et per hunc in amorem sensualem, et per hunc demum in amorem illum in corpore et carne; et quia haec est ejus planum ultimum, agit in illud spiritualiter, et simul rationaliter et sensualiter; ac influit et agit ita successive dum homo in ejus meditatione est, at simultanee, dum in ultimo est. [3] Quod fornicatio sit naturalis hominis, est quia ex naturali amore sexus proxime procedit; ac dari potest naturalis rationalis, non autem spiritualis, quia amor sexus non potest fieri spiritualis, priusquam fit conjugialis; et amor sexus a naturali fit spiritualis, dum homo recedit a libidine vaga, et addicat se uni, cujus animae suam animam adunit. @1. Prima editio: sexus,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church