Conjugial Love (Acton) n. 436

Previous Number Next Number See English 

436. XI: Quod binae illae sphaerae sibi obvient in utroque Mundo, sed non se conjungant. Per utrumque Mundum intelligitur Mundus spiritualis et Mundus naturalis; in Mundo spirituali obviant sibi Sphaerae illae in Mundo spirituum, quia hic est medius inter Coelum et Infernum; at in Mundo naturali obviant sibi in Plano rationali apud hominem, quod etiam est medium inter Coelum et Infernum; influit enim in illud e superiori conjugium boni et veri; ac influit in illud ab inferiori conjugium mali et falsi; hoc influit per Mundum, illud autem per Coelum: inde est, quod Rationale humanum se vertere possit ad utramlibet partem, et recipere influxum; si ad bonum, recipit illum e superiori, et tunc formatur Rationale ejus plus et{1} plus ad receptionem Coeli; at si se vertit ad malum, recipit influxum illum ab inferiori, et tunc formatur Rationale ejus{2} plus et plus ad receptionem Inferni. [2] Quod binae illae Sphaerae se non conjungant, est quia oppositae sunt, ac oppositum in oppositum non aliter agit, quam sicut hostes, quorum unus flagrans internecino odio aggreditur alterum ex furore, alter vero in nullo odio est, sed solum in zelo se tutandi: ex quibus patet, quod binae illae Sphaerae modo sibi obvient, sed non se conjungant. Interstitium medium, quod faciunt, est ab una parte ex malo non falsi et ex falso non mali, et ab altera parte ex bono non veri et ex vero non boni, quae duo se quidem possunt contingere, sed usque non conjungere. @1. Prima editio: est$ @2. Prima editio: ejus,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church