427. IV. Quod Amor scortatorius sit oppositus Amori conjugiali, sicut connubium mali et falsi est oppositum conjugio boni et veri. Quod origo amoris conjugialis sit ex conjugio boni et veri, supra in suo Capite, a n. 83 ad 102, demonstratum est; inde sequitur quod origo amoris scortatorii sit ex connubio mali et falsi, et quod inde oppositi sint, sicut malum oppositum est bono, ac falsum mali vero boni; sunt jucunda utriusque amoris, quae ita opposita sunt, nam Amor absque suis jucundis non est aliquid. [2] Quod haec sibi ita opposita sint, prorsus non apparet; quod non appareat, est quia jucundum Amoris mali in externis mentitur jucundum Amoris boni; sed in internis jucundum amoris mali consistit ex meris concupiscentiis mali, ipsum malum est harum conglobata congeries seu glomus; at jucundum amoris boni consistit ex innumeris affectionibus boni, ipsum bonum est harum sicut counitus fascis; hic fascis et ille glomus ab homine non sentitur nisi sicut unum jucundum, et quia jucundum mali in externis mentitur jucundum boni, ut dictum est, ideo etiam jucundum adulterii sicut jucundum conjugii; sed post mortem, dum quisque deponit externa, ac nudantur interna, tunc ad sensum patet, quod malum adulterii sit glomus concupiscentiarum mali, et quod bonum conjugii sit fascis affectionum boni; ita quod sibi prorsus opposita sint.