Conjugial Love (Acton) n. 425

Previous Number Next Number See English 

425. II. Quod Amor Scortatorius sit oppositus Amori conjugiali. Non datur in Universo aliquid, cui non est suum oppositum, ac opposita non sunt inter se relativa, sed sunt contraria; relativa sunt inter maximum et minimum ejusdem rei, sed contraria sunt ex opposito contra illa, et haec inter se sunt relativa, sicut illa inter se, quare etiam ipsae relationes sunt oppositae. Quod omnibus et singulis sint sua opposita, patet a luce, calore, temporibus Mundi, affectionibus, perceptionibus, sensationibus, et pluribus aliis; Lucis oppositum est caligo, Caloris oppositum est frigus, Temporum Mundi opposita sunt dies et nox, aestas et hyems; Affectionum opposita sunt gaudia et luctus, ac laetitiae et tristitiae, Perceptionum opposita sunt bona et mala, ac vera et falsa, et Sensationum opposita sunt jucunda et injucunda: inde in omni evidentia concludi potest, quod Amori conjugiali sit{1} suum oppositum; quod hoc sit adulterium, unusquisque potest, si vult, ex omnibus sanae rationis dictaminibus videre; dicite, si potestis, quid aliud ejus oppositum est; accedit, quoniam sana ratio ex sua luce hoc manifeste videre potuit, ideo illa sancivit leges, quae vocantur justitiae civiles, pro Conjugiis, et contra Adulteria. [2] Ut adhuc exstantius pateat, quod opposita sint, licet referre, quod saepius in Mundo spirituali vidi; quando illi qui in Mundo naturali ex confirmato adulteri fuerunt, percipiunt sphaeram amoris conjugialis defluentem e Coelo, actutum vel aufugiunt in cavernas et se abscondunt, vel si obstinant se contra illam, exacerbantur furore, et fiunt sicut furiae; quod ita fiat, est quia omnia affectionum jucunda et injucunda percipiuntur ibi, et quandoque tam clare, sicut odor percipitur olfactu, non enim est illis materiale corpus quod talia absorbet. [3] Quod autem oppositio amoris scortatorii et amoris conjugialis a multis in Mundo naturali ignoretur, est ex jucundis carnis, quae apparenter aemulantur jucunda Amoris conjugialis in extremis, et illi qui in solis jucundis sunt, non sciunt aliquid de oppositione illa; ac possum autumare, quod si dixeris, quod unicuique rei sit suum oppositum, et concluseris, quod etiam Amori conjugiali sit suum, adulteri responsuri sint, quod illi Amori non oppositum sit, quia Amor scortatorius nullo sensu se discriminat ab illo; ex quo etiam patet, quod qui non scit, qualis est Amor conjugialis, non sciat qualis est Amor Scortatorius; et adhuc quod ex Amore scortatorio non sciatur qualis est Amor conjugialis, sed ex hoc ille; nemo scit bonum ex malo, sed malum ex bono; malum enim in caligine est, bonum autem in luce. @1. Prima editio: sir$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church