Conjugial Love (Acton) n. 423

Previous Number Next Number See English 

423. PARS ALTERA De Oppositione Amoris Scortatorii et Amoris Conjugialis In limine hoc, primo aperiendum est, quid in hoc Capite per Amorem scortatorium intelligitur; non intelligitur Amor fornicatorius, qui praecedit conjugium, nec qui sequitur illud post mortem conjugis; nec Concubinatus, qui ex Causis legitimis, justis, et sonticis, initur; nec intelliguntur Genera mitia Adulterii, nec Genera gravia ejus, a quibus homo actualiter resipiscit, nam haec non opposita fiunt, et illa non opposita sunt Amori conjugiali; quod non opposita sint, videbitur in sequentibus, ubi de Unoquovis transigetur. Sed per Amorem scortatorium oppositum Amori conjugiali hic intelligitur Amor adulterii, dum talis est, ut non reputetur pro peccato, nec pro malo et inhonesto contra rationem, sed pro licito cum ratione: hic Amor scortatorius amorem Conjugialem non modo eundem secum facit, sed etiam pessumdat, destruit, et tandem nauseat. [2] De hujus amoris oppositione contra amorem conjugialem in hoc Capite agitur; quod non de alio, constare potest ex sequentibus de Fornicatione, de Concubinatu, et de variis generibus Adulterii.{1} Sed Oppositio illa, ut coram visu rationali pateat, demonstranda est in hac serie. I. Quod non sciatur qualis est Amor scortatorius, nisi scitur qualis est Amor conjugialis. II. Quod Amor scortatorius sit oppositus amori conjugiali. III. Quod Amor scortatorius sit oppositus Amori conjugiali, sicut naturalis homo in se spectatus est oppositus spirituali homini. IV. Quod Amor scortatorius sit oppositus Amori conjugiali, sicut connubium mali et falsi est oppositum conjugio boni et veri. V. Quod inde Amor scortatorius sit oppositus Amori conjugiali, sicut Infernum est oppositum Coelo. VI. Quod immundum Inferni sit ex Amore scortatorio, et quod mundum Coeli sit ex Amore conjugiali. VII. Quod similiter immundum in Ecclesia, et mundum ibi. VIII. Quod Amor scortatorius plus et plus faciat hominem non hominem et non virum, et quod Amor conjugialis faciat hominem plus et plus hominem et virum. IX. Quod sit Sphaera amoris scortatorii, et Sphaera amoris conjugialis. X. Quod Sphaera amoris scortatorii ascendat ex Inferno, et quod Sphaera amoris conjugialis descendat e Coelo. XI. Quod binae illae Sphaerae sibi mutuo obvient in utroque Mundo, sed non se conjungant. XII. Quod inter binas illas sphaeras aequilibrium sit, et quod homo in illo sit. XIII. Quod homo se convertere possit ad quam libet, sed quod quantum se convertit ad unam, tantum avertat se ab altera. XIV. Quod utraque sphaera secum ferat jucunditates. XV. Quod jucunditates amoris scortatorii inchoent a carne, et quod sint carnis etiam in spiritu; sed quod jucunditates amoris conjugialis inchoent in spiritu, et quod sint spiritus etiam in carne. XVI. Quod jucunditates amoris scortatorii sint voluptates insaniae, at quod jucunditates amoris conjugialis sint delitiae sapientiae. Sequitur nunc horum Explicatio. @1. Haec paragraphus huc usque in prima editione signis citationis inclusa est.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church