421. "His adjiciendum est, quod in Mundo spirituali visi sint illi, qui pro natura ex visibilibus Mundi se confirmaverunt, usque ut athei facti sint, et quod intellectus eorum in luce spirituali apparuerit apertus infra, sed clausus supra, ex causa, quia cogitatione spectarunt deorsum ad terram, et non sursum ad Coelum: supra sensuale, quod est infimum intellectus, apparuit sicut velamen, apud quosdam fulgurans ex igne infernali, apud quosdam atrum sicut fuliginis, et apud quosdam lividum sicut cadaveris. Caveat itaque quisque sibi a confirmationibus pro natura; confirmet se pro Divino; non deest supellex.