Conjugial Love (Acton) n. 414

Previous Number Next Number See English 

414. De Innocentia loquutus sum varia cum Angelis, et dixerunt, quod Innocentia sit Esse omnis boni, et quod bonum tantum sit bonum, quantum in illo est innocentia; et quia Sapientia est vitae, et inde boni, quod sapientia tantum sit sapientia, quantum ducit ex innocentia; similiter amor, charitas, et fides; et quod inde sit, quod nemo possit intrare Coelum, nisi ei innocentia sit; et quod hoc intelligatur per haec Domini verba, "Sinite infantes venire ad Me, ne prohibete eos; talium enim est Regnum coelorum: amen dico vobis, quicunque non receperit Regnum coelorum ut infans, non ingredietur in illud"; Marc. X:14,15. Luc. XVIII:16.17: per infantes ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelliguntur qui in innocentia sunt. Causa quod bonum sit bonum, quantum in eo est innocentia, est quia omne bonum est a Domino, ac innocentia est duci a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church