402. XIII. Quod Amor infantum descendat, et non ascendat; hoc est, quod descendat a generatione in generationem, seu a filiis et filiabus ad nepotes et neptes, et quod non ab his ad patres et matres familias, ascendat, notum est; causa incrementi ejus in descensu est amor fructificandi seu producendi usus, et quoad Genus humanum, est Amor multiplicandi illud; sed hoc unice ducit originem ex Domino, quod Ipse in multiplicatione Generis humani spectet conservationem creationis, ac ut finem hujus ultimum, Coelum angelicum, quod unice est ex Genere humano; et quia Coelum Angelicum est finis finium, et inde amor amorum apud Dominum, ideo est animabus hominum implantatus non modo Amor procreandi, sed etiam amandi procreata in successionibus; inde etiam est, quod hic amor solum detur apud hominem, et non apud aliquam bestiam et avem. Quod hic Amor apud hominem descendat crescendo, est quoque ex gloria honoris, quae similiter apud illum secundum amplificationes accrescit; quod Amor honoris et gloriae recipiat{1} in se amorem infantum influentem a Domino, et hunc faciat sicut suum, in Articulo sequente XVI. videbitur. @1. Prima editio: recipiae$