Conjugial Love (Acton) n. 399

Previous Number Next Number See English 

399. XI. Quod status rationalis innocentiae et pacis apud parentes erga infantes, sit quod nihil sciant et possint ex se, sed ex aliis, imprimis ex patre et matre; et quod ille status successive recedat, sicut sciunt et possunt ex se et non ex illis. Quod Sphaera amoris infantum, sit Sphaera tutationis et sustentationis illorum, qui semetipsos tutari et sustentare nequeunt, supra in suo Articulo n. 391, ostensum est; quod haec causa sit modo causa rationalis apud homines,{1} non autem ipsa causa amoris apud illos, ibi etiam memoratum est: ipsa originaria causa illius amoris est innocentia a Domino, quae nesciente homine influit, et causam illam rationalem producit; quare sicut prima causa facit recessionem ab amore illo, ita simul causa haec secunda; seu quod idem est, sicut communicatio innocentiae recedit, ita quoque illam comitatur ratio persuadens: at hoc fit solum apud hominem, ut ille ex libero secundum rationem agat quod agit, et ex hac, ut ex lege rationali et simul morali progeniem suam adultam sustentet secundum necessitates ac utilitates; haec secunda causa non est animalibus rationis expertibus; his est modo causa prior, quae illis est instinctus. @1. Prima editio: hominem,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church