397. Quod Innocentia operetur similia, etiam per contactus apud bestias et aves, quae apud homines, notum est; quod operetur similia, est causa, quia omne quod procedit ex Domino, in instanti pervadit universum, videatur supra n. 388 ad 390. et quia vadit per gradus, et per continuas mediationes, ideo transit non modo ad animalia, sed etiam ultra ad vegetabilia et mineralia, n. 389;{1} transit etiam in ipsam terram, quae omnium vegetabilium et mineralium mater est; haec enim tempore veris in statu praeparato ad receptionem seminum quasi in utero est, ac cum recepit, quasi concipit, illa fovet, gestat, excludit, lactat, nutrit, amicit, educat, custodit, et quasi amat progeniem ex illis, et sic porro; cum Sphaera procreationis illic vadit, quid tunc non ad omnis generis animalia, usque ad vermes: quod sicut terra communis mater vegetabilium est, etiam sit communis mater apum in quovis alveari, in explorato est. @1. Prima editio: 389 (absque puncto)$