Conjugial Love (Acton) n. 392

Previous Number Next Number See English 

392. V. Quod haec Sphaera afficiat tam malos quam bonos, ac disponat unumquemvis ad amandum, tutandum et sustentandum suam progeniem, ex proprio amore. Quod Amor infantum seu Storge sit aeque apud malos quam apud bonos, testatur experientia, similiter apud bestias mites et immites, imo quod apud homines malos, sicut apud bestias immites, quandoque sit fortior et ardentior; causa est, quia omnis amor procedens a Domino ac influens vertitur in subjecto in amorem ejus vitae: unumquodvis enim subjectum animatum non sentit aliter quam quod ex se amet, non enim percipit influxum, et dum etiam actualiter se amat, facit amorem infantum [amoris] sui proprium, nam tanquam videt se in illis et illos in se, et se cum illis ita unitum. [2] Inde etiam est, quod ille amor apud bestias immites sit atrocior, ut apud leones et leaenas, ursos et ursas, leopardos et leopardas, lupos et lupas, et similes alias, quam apud equos, cervos, hircos, oves; causa est, quia immitibus illis bestiis est dominium super mites, et inde amor sui praedominans, et hic amor amat se in progenie sua; quare sicut dictum est, amor influus vertitur in proprium. Talis inversio amoris influi in proprium, et inde tutela et sustentatio prolum et foetuum a parentibus malis, est ex Divina Domini Providentia, nam alioquin ex humano genere non superessent nisi pauci; et ex bestiis ferocibus, quae tamen usui sunt, non aliqua. Ex his patet, quod quisque disponatur ad amandum, tutandum, et sustentandum suam sobolem, ex proprio amore.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church