Conjugial Love (Acton) n. 390

Previous Number Next Number See English 

390. Quod sphaera procreandi, et sphaera tutandi procreata, in continua serie unum faciant, est quia amor procreandi continuatur in amorem procreati: qualis est amor procreandi cognoscitur ex ejus jucundo, quod sit supereminens et transcendens; in illo est status procreationis apud viros, ac insigniter status receptionis apud mulieres: hoc summe jucundum cum suo amore sequitur in partum, et ibi se implet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church