Conjugial Love (Acton) n. 379

Previous Number Next Number See English 

379. XIV. Quod Zelotypia apud viros et maritos alia sit, quam apud foeminas et uxores. Sed discrimina illa non possunt distincte tradi, quoniam Zelotypia alia est apud conjuges qui se spiritualiter amant, alia apud conjuges qui modo naturaliter, alia apud conjuges qui dissident animis, et alia apud conjuges qui consortem sub jugum obedientiae suae miserunt:{1} viriles et muliebres Zelotypiae{2} in se spectatae sunt diversae, quia ex alia origine; origo Zelotypiarum virilium est in intellectu, at muliebrium in voluntate applicata intellectui sui viri; quare Zelotypia virilis est sicut flamma excandescentiae et irae; at muliebris est sicut ignis coercitus vario timore, vario aspectu ad maritum, vario respectu ad suum amorem, et varia prudentia non aperiendi hunc maritis per Zelotypiam; discriminantur, quia uxores sunt amores, ac viri recipientes; ac obest uxoribus amorem suum disperdere apud viros, sed non similiter recipientibus apud uxores. [2] Aliter vero apud Spirituales; apud hos Zelotypia viri transfertur in uxorem, sicut amor uxoris transfertur in virum, quare utrinque apparet sibi similis contra conatus violatoris; sed uxoris Zelotypia inspiratur viro contra conatus scorti violatricis, quae est sicut dolor lachrymans, et conscientiam emovens. @1. Prima editio: misit:$ @2. Prima editio: Zolotypiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church