Conjugial Love (Acton) n. 374

Previous Number Next Number See English 

374. Quod apud quosdam Zelotypia sit ex varia aegritudine mentis, non latet in Mundo; dantur enim zelosi, qui continue cogitant de uxoribus quod sint infidae, et credunt illas scorta, modo audiunt aut vident quod amice loquantur cum viris aut de viris; sunt plura vitia mentis, quae inducunt illam aegritudinem, inter quae primas tenet phantasia suspiciosa, quae si diu alitur, infert mentem in societates spirituum similium, e quibus aegre potest eximi; firmat se etiam in corpore, per quod serum et inde sanguis fiat viscosus, tenax, spissus, lentus, acer; defectus virium etiam auget illam, nam hic facit, ut mens nequeat a suspiciosis suis elevari; praesentia virium enim elevat, et absentia illarum labefactat, nam haec facit ut mens decidat, collabatur, et flaccescat, et tunc phantasiae isti plus et plus se immergit, usque dum deliret, et hoc evadit in jucundum objurgationum, et quantum licet vituperationum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church