356. His dictis tacuit Angelus, et Novitii advenae ex spiritu loquelae Angeli comprehendebant, quod perpetua facultas delitiandi dabilis sit; et quia id laetificabat animos illorum, dicebant, "oh quam felix status est Angelorum; percipimus quod vos in Coelis in aeternum permaneatis in statu adolescentiae, et inde in virtute aetatis illius; sed dic nobis quomodo nos illa virtute etiam potituri simus;" et respondit Angelus, "fugite Adulteria ut infernalia, et adite Dominum, et habebitis;" et dixerunt, "fugiemus illa ita, et adibimus Dominum;" sed respondit Angelus, "non potestis fugere adulteria ut mala infernalia, nisi fugeritis reliqua mala similiter, quia adulteria sunt complexus omnium, et nisi illa fugeritis, non potestis adire Dominum; Dominus non recipit illos." Post haec secessit Angelus, ac novi illi spiritus abiverunt tristes.