Conjugial Love (Acton) n. 323

Previous Number Next Number See English 

323. VI: Quod etiam alius status conjugii sit vidui cum virgine, et alius vidui cum vidua. Viduus enim jamdum in vitam conjugialem initiatus est, et virgo initianda est; et tamen amor conjugialis percipit et sentit{1} amaenum et jucundum suum in mutua initiatione; percipit et sentit juvenis maritus et virgo uxor in obvenientibus semper nova, ex quibus in continua quadam initiatione et inde amabili progressione sunt: aliter fit in statu conjugii vidui cum virgine; virgini uxori interna inclinatio est, at apud virum illa transiit; sed in his datur varietas et diversitas multa; similiter in conjugio inter viduum et viduam; quare praeter notionem illam communem, non licet aliquid specifice adjungere. @1. Prima editio: sentit,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church