Conjugial Love (Acton) n. 319

Previous Number Next Number See English 

319. II: Quod post mortem conjugis iterum contrahere matrimonium dependeat etiam a statu conjugii, in quo vixerant. Per statum conjugii non hic intelligitur status amoris, de quo in antecedente Articulo, quia hic facit inclinationem internam ad conjugium aut a conjugio, sed status conjugii, qui facit inclinationem externam ad illud aut ab illo; et hic status cum suis inclinationibus est multiplex; sicut,{1} 1. Si Infantes in domo sunt, et illis nova Mater prospicienda est. 2. Si Infantes adhuc plures in voto sunt. 3. Si Domus ampla est, ac instructa famulitiis utriusque sexus.{2} 4. Si administrationes continentes foris abstrahunt mentem a familiaribus domi, et inde absque nova Domina timetur aerumna et casus. 5. Si mutua auxilia et officia poscunt, ut in variis negotiis et operis. 6. Praeterea a genio conjugis separati aut separatae, pendet, num post primum conjugium possit aut non possit vivere solus seu absque consorte. 7. Conjugium praecedens etiam vel dat timorem pro vita conjugiali, vel dat favorem pro illa. 8. Audivi, quod amor polygamicus, et amor sexus, tum libido deflorationis, ac libido varietatis, quorundam animos in cupidinem ad iterata conjugia induxerint; ut et quorundum animos, timores legis et famae, si moechantur: praeter plura alia, quae inclinationes externas ad matrimonium promovent. @1. Prima editio: sicut.$ @2. Prima editio: sexus (absque puncto)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church