Conjugial Love (Acton) n. 314

Previous Number Next Number See English 

314. XVIII. Quia ordo datur successivus, et ordo simultaneus, et hic est ex illo et secundum illum. Hoc ut causa confirmativa praecedentium adducitur. Quod successivum sit, et quod simultaneum, notum est; sed quod ordo simultaneus sit ex successivo, et secundum hunc, ignotum est; ast quomodo successiva se inferunt in simultanea, et qualem ibi ordinem formant, perquam difficile est sistere ad perceptionem, quoniam nondum aliqua idea inserviens elucidationi de eo apud eruditos adest; et quia prima idea de hoc arcano non potest inferri per pauca, ac fuse hic inferre illam, abstraheret mentes a visu apertiori de Amore conjugiali; satis ad illustrandum servire possunt illa, quae de binis illis ordinibus, successivo et simultaneo, et de influxu illius in hunc, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, in compendio allata sunt, ubi haec, [2] "Datur in Coelo et in Mundo Ordo successivus et Ordo simultaneus; in Ordine successivo sequitur unum post alterum a supremis usque ad infima; in Ordine autem simultaneo est unum juxta alterum ab intimis usque ad extima: Ordo successivus est sicut Columna cum gradibus a summo ad imum; at Ordo simultaneus est sicut opus cohaerens a centro ad superficiem. Ordo successivus fit in ultimo simultaneus hoc modo; suprema ordinis successivi fiunt intima ordinis simultanei; ac infima ordinis successivi fiunt extima ordinis simultanei; est comparative sicut Columna graduum subsidens fit corpus cohaerens in plano. Ita formatur simultaneum a successivis; et hoc in omnibus et singulis Mundi spiritualis, ac in omnibus et singulis Mundi naturalis," videatur ibi n. 38, 65; et perplura de his in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, n. 205 ad 229. [3] Simile est cum Ordine successivo ad conjugium, et cum Ordine simultaneo in conjugio, videlicet quod hic sit ex illo, et secundum illum. Qui influxum ordinis successivi in simultaneum novit, potest comprehendere causam, quod Angeli in manu hominis possint videre omnes mentis ejus cogitationes et intentiones: et quoque quod Uxores ex manibus maritorum super suis pectoribus sentiant illorum affectiones, cujus rei mentio aliquoties in Memorabilibus facta est; ratio est, quia Manus sunt ultima hominis, in quae determinantur ventilata et conclusa mentis ejus, ac ibi faciunt simultaneum: ideo etiam in Verbo dicitur, quod inscriptum sit manibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church