Conjugial Love (Acton) n. 245

Previous Number Next Number See English 

245. Contra supra confirmata potest fieri objectio, quod usque anima ex patre propagetur, tametsi non conjuncta est animae matris, imo tametsi frigus ibi residens separat; sed quod tamen propagentur animae seu proles, est causa, quia Intellectus viri non occluditur, quin hic elevari possit in lucem, in qua est anima; at amor voluntatis ejus non elevatur in calorem correspondentem luci ibi, nisi per vitam, quae facit illum a naturali spiritualem; inde est, quod usque anima procreetur, sed obveletur in descensu, dum fit semen, per talia quae sunt amoris naturalis ejus; ex hoc scaturit malum haereditarium. His adjiciam arcanum, quod e Coelo est, quod inter Animas disjunctas duorum, imprimis conjugum, fiat conjunctio in medio amore, et quod alioquin apud homines non fierent conceptiones. Praeter haec de frigore conjugiali, et de sede ejus, quod sit in suprema regione mentis, videatur Memorabile ultimum hujus Capitis n. 270.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church