Conjugial Love (Acton) n. 227

Previous Number Next Number See English 

227. XVIII: Quod sint variae similitudines, et variae dissimilitudines, tam internae quam externae, apud conjuges. Notum est, quod inter Conjuges sint similitudines, et quod sint dissimilitudines, et quod externae appareant, non autem internae, nisi post tempora cohabitationis ipsis conjugibus, et per indicia aliis: at enumerare utrasque ad cognitionem, vanum est, quia plures paginae recensione et descriptione varietatum adimpleri possunt: similitudines quoad partem possunt ex dissimilitudinibus, propter quas Amor conjugialis abit in frigus, de quibus in sequente Capite, deduci et concludi. Similitudines et dissimilitudines in genere ducunt ortum ex Inclinationibus connatis, per educationes, consortia et imbutas persuasiones, variatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church