Conjugial Love (Acton) n. 225

Previous Number Next Number See English 

225. XVI: Quod ubi amor non conjugialis est, Sphaera illa recipiatur quidem ab uxore, sed non a marito per illam. Sphaera haec conjugialis influens in Universum, est in origine sua Divina, in progressu in Coelo apud Angelos est illa coelestis et spiritualis, apud homines naturalis, apud bestias et aves animalis, apud vermes mere corporea, apud vegetabilia est illa vitae expers; et praeterea in singulis subjectis variatur secundum illorum formas. Nunc quia illa Sphaera immediate recipitur a Sexu foeminino, et mediate a Sexu masculino, et quia recipitur secundum formas, consequitur, quod Sphaera illa, quae sancta est in origine sua, verti possit in non sanctam in subjectis, imo etiam inverti in oppositam; Sphaera ei opposita vocatur meretricia apud foeminas tales, et scortatoria apud viros tales; et quia hi et illae in Inferno sunt, est haec Sphaera{1} inde; sed haec Sphaera etiam multae varietatis est, et inde plures ejus Species sunt, at talis species attrahitur et subtrahitur a viro qualis ei congruit, et ejus genio conformis est, et correspondet. Ex his constare potest, quod vir qui non amat uxorem, sphaeram illam aliunde recipiat quam ab uxore: fit usque quod illa etiam inspiretur ab uxore, sed viro inscio, et dum calescit. @1. Prima editio: Spaera$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church