Conjugial Love (Acton) n. 221

Previous Number Next Number See English 

221. XII: Quod determinationes sint in beneplacitis mariti; causa est, quia apud viros est supradicta copia, et haec variatur apud illos tam secundum status mentis, quam secundum status corporis illorum; Intellectus{1} enim non ita constans est in suis cogitationibus, sicut est Voluntas in suis affectionibus; ille enim nunc fertur sursum nunc deorsum, nunc in statu sereno et claro est, nunc in turbulento et obscuro, nunc in objectis gratis nunc in ingratis; et quia mens, dum agit, etiam est in corpore, sequitur quod huic similes status sint: inde est, quod maritus nunc recedat ab amore conjugiali, nunc accedat ad illum, et quod copia in uno statu abstrahatur, et in altero restauretur: hae causae sunt, quod determinationes relinquendae sint beneplacitis mariti; inde est, quod uxores, ex insita illis sapientia, nusquam aliquid admoneant de talibus. @1. Prima editio: Jntellectus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church