Conjugial Love (Acton) n. 198

Previous Number Next Number See English 

198. XIII: Quod formatio illa fiat per receptionem propagationum animae mariti, cum delitio oriundo ex eo, quod velit esse sapientiae sui mariti amor: haec coincidunt cum explicatis supra, n. 172. 173, quare ulterior explicatio pertransitur. Delitiae conjugiales apud uxores non aliunde ducunt ortum, quam quod velint unum esse cum maritis, sicut Bonum est unum cum Vero in Conjugio spirituali; quod Amor conjugialis ex hoc Conjugio descendat, singulariter in suo Capite demonstratum est; exinde, ut in effigie videri potest, quod uxor conjungat sibi virum, sicut bonum conjungit sibi verum; et quod vir reciproce conjungat se uxori, secundum receptionem ejus amoris in se, sicut verum reciproce conjungit se bono secundum receptionem boni in se; et quod sic amor uxoris formet se per sapientiam viri, sicut bonum format se per verum; est enim verum forma boni. Ex his etiam patet, quod delitiae conjugiales apud uxorem sint principaliter ex eo, quod velit unum esse cum marito, consequenter quod velit esse sapientiae sui mariti amor; sentit enim tunc delitias sui caloris in luce viri, secundum explicata in Articulo IV, n. 188. [189.]


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church