Conjugial Love (Acton) n. 169

Previous Number Next Number See English 

169. XI. Quod Uxor jugiter cogitet de inclinatione Viri ad se, animo conjungendi sibi illum. Haec cohaerent cum supra explicatis, his, quod Inclinatio ad uniendum sibi virum sit constans et perpetua apud uxorem, sed inconstans et alterna apud virum, quae videantur; ex illis sequitur, quod cogitatio uxoris continua sit de inclinatione mariti ad se, animo conjungendi sibi illum: discontinuatur quidem uxoris cogitatio de marito per domestica quae curae ejus sunt, sed usque manet in affectione amoris ejus, et haec se a cogitationibus apud foeminas non separat, sicut apud viros; sed haec ut relata refero; videantur duo Memorabilia a septem Uxoribus in Roseto sedentibus, quae post aliqua Capita sequuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church