Conjugial Love (Acton) n. 106

Previous Number Next Number See English 

106. Mox Tertio exprompsit chartam ex urna, ex qua legit haec. "Nos populares in nostra Cella versavimus causas originis Amoris conjugialis, et vidimus illarum hanc dominam, quod sit eadem cum Origine Conjugii, quia Amor ille non prius exstitit; et exstitit, quia cum aliquis perit{1} seu perdite amat virginem, anima et corde vult possidere illam ut proprietatem supra omnia amabilem; ac ut primum illa spondet se, spectat illam sicut proprietarius{2} spectat proprium: quod hoc sit origo amoris conjugialis, patet clare ex cujusvis furore contra rivales, et ex zelotypia contra violatores. Versavimus postea originem virtutis seu potentiae illius amoris, et tres contra duos praevaluerunt, quod Virtus seu potentia cum conjuge sit ex aliqua licentia cum sexu; dixerunt, quod ab experientia sciant, quod potentia amoris sexus praevaleat potentiae Amoris conjugialis." His subscripta est litera I. His auditis clamaverunt e Mensis, "remove hanc chartam, et extrahe aliam ex urna." @1. Fortasse petit intenditur.$ @2. Prima editio: proprium$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church