Heaven and Hell (Ager) n. 96

Previous Number Next Number See English 

96. Correspondentia duorum regnorum caeli cum corde et pulmone, est communis correspondentia caeli cum homine; minus communis autem est cum singulis membris, organis, et visceribus ejus; quae qualis sit, etiam memorabitur. Qui in Maximo Homine, qui est caelum, in capite sunt, in omni bono prae reliquis sunt; sunt enim in amore, pace, innocentia, sapientia, intelligentia, et inde gaudio et felicitate; hi influunt in caput, et in illa quae capitis sunt apud hominem, et illis correspondent. Qui in Maximo Homine, qui est caelum, in pectore sunt, in bono charitatis et fidei sunt, et quoque influunt in pectus hominis, et correspondent illi. Qui autem in Maximo Homine seu caelo in lumbis, et in organis generationi dicatis ibi, sunt, in amore conjugiali sunt. Qui in pedibus, in bono ultimo caeli, quod bonum naturale spirituale vocatur, sunt. Qui in brachiis et manibus, in potentia veri ex bono sunt. Qui in oculis, in intellectu sunt. Qui in auribus, in auscultatione et obedientia sunt. Qui in naribus, in perceptione sunt. Qui in ore et lingua, in sermocinatione ex intellectu et perceptione sunt. Qui in renibus, in vero lustrante, secernente et castigante sunt. Qui in hepate, pancreate et liene sunt, in purificatione boni et veri varia sunt. Aliter in reliquis. Influunt in similia hominis, et correspondent illis. Influxus caeli est in functiones et usus membrorum; ac usus, quia ex spirituali mundo sunt, se formant per talia quae in naturali mundo sunt, et sic se sistunt in effectu inde est correspondentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church