Heaven and Hell (Ager) n. 94

Previous Number Next Number See English 

94. Ostensum est, quod universum caelum referat unum hominem, et quod sit homo in imagine, et quod ideo dicatur Maximus Homo ostensum etiam est, quod inde societates angelicae, ex quibus caelum consistit, sint ordinatae sicut membra, organa, et viscera in homine; ita quod sint quae in capite, quae in pectore, quae in brachiis, et quae in singulis partibus eorum (videatur supra, n. 59-72). Societates itaque, quae in aliquo membro ibi sunt, correspondent simili membro in homine; ut quae in capite ibi, correspondent capiti in homine quae in pectore ibi, correspondent pectori in homine et quae in brachiis ibi, correspondent brachiis in homine et sic in reliquis ex correspondentia illa subsistit homo; nam homo non aliunde subsistit quam e caelo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church