Heaven and Hell (Ager) n. 80

Previous Number Next Number See English 

80. Quia angeli non Divinum invisibile, quod vocant Divinum absque forma, sed Divinum visibile in forma Humana percipiunt, ideo illis commune est dicere, quod solus Dominus sit Homo, et quod illi sint homines ab Ipso et quod unusquisque tantum sit homo, quantum recipit Ipsum. Per recipere Dominum intelligunt recipere bonum et verum quae ab Ipso, quoniam Dominus est in suo bono et in suo vero hoc etiam vocant sapientiam et intelligentiam: dicunt, quod quisque sciat quod intelligentia et sapientia faciant hominem, et non facies absque illis. Quod ita sit, etiam apparet ex angelis interiorum caelorum illi, quia a Domino in bono et vero sunt, et inde in sapientia et intelligentia, in pulcherrima et perfectissima forma humana sunt; et angeli inferiorum caelorum in minus perfecta et pulchra at vice versa in inferno; illi, qui ibi, in luce caeli, vix apparent ut homines, sed ut monstra; sunt enim in malo et falso, et non in bono et vero, et inde in oppositis sapientiae et intelligentiae; quare etiam vita eorum non vocatur vita, sed mors spiritualis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church