Heaven and Hell (Ager) n. 65

Previous Number Next Number See English 

65. Quia totum caelum refert unum hominem, et quoque est Divinus Spiritualis Homo in maxima forma, etiam in effigie, ideo distinguitur caelum in membra et partes, sicut homo, et quoque nominantur similiter sciunt etiam angeli, in quo membro una societas est, et in quo altera; et dicunt, quod illa societas sit in membro seu provincia aliqua capitis, illa in membro seu provincia aliqua pectoris, illa in membro aut provincia aliqua lumborum, et sic porro. in genere, caelum supremum seu tertium format caput usque ad collum; caelum medium seu secundum format pectus usque ad lumbos et genua: caelum ultimum seu primum format pedes usque ad plantas, et quoque brachia usque ad digitos; nam brachia et manus sunt ultima hominis, tametsi a latere. Inde iterum patet, cur tres caeli sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church