Heaven and Hell (Ager) n. 595

Previous Number Next Number See English 

595. Sciendum est quod inferna continue aggrediantur caelum, et conentur destruere illud; et quod Dominus continue tutetur caelos, detinendo illos, qui ibi sunt, a malis quae sunt ex proprio illorum, ac tenendo in bono quod ab Ipso. Datum est saepius percipere sphaeram effluentem ex infernis, quae tota fuit sphaera conatuum destruendi Divinum Domini, et sic caelum: perceptae etiam aliquoties sunt ebullitiones aliquorum infernorum, quae fuerunt conatus emergendi et destruendi. Vicissim autem caeli nusquam aggrediuntur inferna nam sphaera Divina procedens a Domino, est perptuus conatus salvandi omnes et quia non salvari possunt qui in infernis, quoniam omnes, qui ibi, sunt in malo et contra Divinum Domini, ideo quantum possibile est, in infernis domantur insultus, et arcentur saevitiae ne erumpant contra se invicem ibi ultra modum; quod etiam fit per innumera potentiae Divinae media.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church