Heaven and Hell (Ager) n. 589

Previous Number Next Number See English 

589. [LXII.] DE AEQUILIBRIO INTER CAELUM ET INFERNUM. Omnium aequilibrium erit, ut aliquid existat. Absque aequilibrio non est actio et reactio nam aequilibrium est inter binas vires, quarum una agit et altera reagit: quies ex simili agentia et reagentia vocatur aequilibrium In mundo naturali est aequilibrium in omnibus et singulis: in genere in ipsis atmosphaeris, in quibus inferiora reagunt et resistunt, quantum superiora agunt et incumbunt. In mundo naturali est etiam aequilibrium inter calorem et frigus, inter lucem et umbram, et inter siccum et humidum; media temperatura est aequilibrium. Est quoque aequilibrium in omnibus subjectis regnorum mundi, quae sunt tria, nempe minerale, vegetabile, et animale; nam absque aequilibrio in illis nihil existit et subsistit est ubivis sicut conatus ab una parte agens et ab altera reagens. Omnis existentia seu omnis effectus fit in aequilibrio, {1}sed fit per id quod una vis agat et altera patiatur se agi, seu quod una vis agendo influat, et altera recipiat et convenienter cedat. In mundo naturali id quod agit et quod reagit vocatur vis et quoque conatus; sed in mundo spirituali id quod agit et quod reagit, vocatur vita et voluntas; vita ibi est vis viva, et voluntas est conatus vivus, et ipsum aequilibrium vocatur liberum. Existit itaque et subsistit aequilibrium spirituale seu liberum, inter bonum ab una parte agens, et malum ab altera parte reagens vel inter malum ab una parte agens, et bonum ab altera parte reagens: aequilibrium inter bonum agens et malum reagens est apud bonos, at aequilibrium inter malum agens et bonum reagens est apud malos. Quod aequilibrium spirituale sit inter bonum et malum, est quia omne vitae hominis se refert ad bonum et ad malum, ac voluntas est receptaculum. Est quoque aequilibrium inter verum et falsum; sed hoc dependet ab aequilibrio inter bonum et malum. Aequilibrium inter verum et falsum est sicut inter lucem et umbram, quae tantum operantur in subjecta regni vegetabilis, quantum in luce et umbra est calor et frigus: quod lux et umbra ex se nihil operentur, sed quod calor per illas, constare potest ex simili luce et umbra tempore hiemis et tempore veris. Comparatio veri et falsi cum luce et umbra est ex correspondentia; nam verum correspondet luci, falsum umbrae, et calor bono amoris et quoque lux spiritualis est verum, umbra spiritualis est falsum, ac calor spiritualis est bonum amoris. (De qua re videatur in articulo ubi de Luce et Calore in Caelo, n. 126-140, actum est.) @1 "sed:"--sic, nisi cum Le Boys des Guays praetuleris "seu"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church