Heaven and Hell (Ager) n. 585

Previous Number Next Number See English 

585. Aperturae seu portae ad inferna, quae sub planitiebus et vallibus, ad aspectum apparent diversimode: quaedam similes illis quae sub montibus, collibus et petris, quaedam sicut antra et cavernae, quaedam sicut hiatus magni et voragines, quaedam sicut paludes, et quaedam sicut stagna aquarum. Omnes sunt coopertae, nec patent nisi cum mali spiritus e mundo spirituum injiciuntur: cumque patent, exhalatur inde vel sicut ignis cum fumo, qualis apparet in aere ex incendiis, vel sicut flamma absque fumo; vel sicut fuligo qualis ex incenso camino, vel sicut nimbus ac nubes densa. Auditum est quod infernales spiritus illa non videant, nec sentiant, quia cum in illis sunt, sicut in sua atmosphaera sunt, et sic in suae vitae jucundo et hoc ex causa, quia correspondent malis et falsis in quibus sunt; nempe ignis odio et vindictae, fumus et fuligo falsis ex illis, flamma malis amoris sui, ac nimbus et densa nubes falsis inde.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church