Heaven and Hell (Ager) n. 549

Previous Number Next Number See English 

549. Quod Dominus non possit ex Divina sua Essentia, quae est Bonum, Amor, et Misericordia, agere similiter cum omni homine, est causa, quia mala et inde falsa obstant, ac Divinum Ipsius influxum non modo hebetant sed etiam rejiciunt. Sunt mala et inde falsa sicut nigrae nubes, quae se inter solem et oculum hominis interponunt, et auferunt lucis apricum et serenum, permanente usque sole in continuo conatu dissipandi obstantes nubes; nam a tergo est et operatur, et quoque aliquid umbrosae lucis in oculum hominis per varios transitus circumcirca interea immittit. In mundo spirituali simile est: Sol ibi est Dominus ac Divinus Amor (n. 116-140) lux ibi est Divinum Verum (n. 126-140); nubes nigrae ibi sunt falsa ex malo; oculus ibi est intellectus. Quantum aliquis ibi in falsis ex malo est, tantum est circum illum talis nubes, nigra et condensata secundum gradum mali. Ex qua comparatione videri potest, quod praesentia Domini perpetua sit apud unumquemvis, sed quod diversimode recipiatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church