Heaven and Hell (Ager) n. 539

Previous Number Next Number See English 

539. Omnis potentia in spirituali mundo est veri ex bono, et prorsus nulla potentia est falsi ex malo. Quod omnis potentia sit veri ex bono, est quia ipsum Divinum in caelo est Divinum Bonum et Divinum Verum, ac Divino est omnis potentia. Quod prorsus nulla potentia sit falsi ex malo, est quia omnis est veri ex bono, et in falso ex malo est nihil veri ex bono. Inde est quod omnis potentia sit in caelo, ac nulla in inferno unusquisque enim in caelo in veris ex bono est, et unusquisque in inferno in falsis ex malo est: nam non prius aliquis in caelum admittitur quam cum in veris ex bono est nec prius aliquis in infernum dejicitur, quam cum in falsis ex malo est. (Quod ita sit, videatur in articulis, ubi actum est de primo, secundo et tertio Statu hominis post Mortem, n. 491-520: et quod omnis potentia sit veri ex bono, in articulo de Potentia angelorum caeli, n. 228-233.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church