536. DE INFERNO. [LVI.] QUOD DOMINUS REGAT INFERNA. Supra, ubi de caelo actum est, ubivis ostensum est quod Dominus sit Deus caeli, (in specie, n. 2-6,) ita quod omne regimen caelorum sit Domini: et quia talis est respectus caeli ad infernum, ac inferni ad caelum, sicut inter duo opposita, quae contra se mutuo agunt, ex quorum actione et reactione resultat aequilibrium, in quo subsistant omnia, quare ut omnia et singula in aequilibrio teneantur, necessum est ut qui regit unum etiam regat alterum nam nisi idem Dominus coerceret insultus ab infernis, et compesceret insanias ibi, periret aequilibrium, et cum aequilibrio totum.