Heaven and Hell (Ager) n. 528

Previous Number Next Number See English 

528. [LV.] QUOD NON TAM DIFFICILE SIT AGERE VITAM QUAE DUCIT AD CAELUM, SICUT CREDITUR. Quidam credunt, quod agere vitam quae ducit ad caelum, quae vita spiritualis vocatur, difficile sit, ex causa quia audiverant quod homo abdicaturus sit mundum, et se deprivaturus concupiscentiis, quae dicuntur corporis et carnis, et quod victurus spiritualis quae non aliter capiunt quam quod rejecturi sint mundana, quae sunt praecipue divitiae et honores, ituri continue in pia meditatione de Deo, de salute, et de vita aeterna, ac vitam acturi in precibus, in lectione Verbi ac piorum librorum; haec putant esse abdicare mundum, ac vivere spiritu et non carne, Sed quod res prorsus se aliter habeat, a multa experientia, et ex collocutione cum angelis, scire datum est; immo quod qui abdicant mundum et vivunt spiritu eo modo, comparent sibi vitam tristem, quae non receptibilis est gaudii caelestis, nam unumquemvis sua vita manet; sed ut homo vitam caeli recipiat, quod omnino victurus sit in mundo, ac in officiis et negotiis ibi, et quod tunc per vitam moralem et civilem recipiat spiritualem, et quod non aliter vita spiritualis apud hominem possit formari, seu spiritus ejus praeparari ad caelum. Nam vivere internam vitam et non simul externam, est sicut habitare in domo cui non est fundamentum, quae successive vel subsidit, vel rimas ducit et hiat, vel nutat usque dum dilabitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church