Heaven and Hell (Ager) n. 495

Previous Number Next Number See English 

495. Quia vita recentium spirituum non absimilis est vitae illorum in naturali mundo, et quia non sciunt aliquid de statu vitae suae post mortem, nec aliquid de caelo et inferno, praeter quae ex sensu litterae Verbi et inde praedicatione didicerunt, ideo postquam mirati sunt quod in corpore sint, et in omni sensu in quo in mundo, et quod similia videant, in desiderium veniunt sciendi quale est caelum, et quale infernum, ac ubinam. Quare ab amicis instruuntur de statu vitae aeternae, et quoque circumducuntur ad varia loca, et in varia consortia, et quidam in civitates, et quoque in hortos et paradisos, plerumque ad magnifica, quoniam talia oblectant externa in quibus sunt. Feruntur tunc per vices in suas cogitationes, quas de statu suae animae post mortem, deque caelo et de inferno, in vita corporis habuerunt, et hoc usque ad indignationem quod illi talia prorsus ignoraverint, et quoque quod ecclesia ignoret. Paene omnes cupiunt scire num in caelum venturi sint: plerique credunt quod in caelum, quia in mundo moralem et civilem vitam egerunt; non cogitantes quod mali ac boni similem vitam agant in externis, similiter aliis bona faciant, ac similiter frequentent templa, et auscultent praedicationes, et orent; prorsus non scientes quod externi actus et externa cultus nihil faciant, sed interna ex quibus externa procedunt. Ex aliquot mille vix unus scit quid interna, et quod in his sit caelum et ecclesia homini; et minus quod externi actus tales sint, quales sunt intentiones et cogitationes, et in his amor et fides, ex quibus sunt; et cum instruuntur, non capiunt quod cogitare et velle aliquid faciant, sed solum loqui et agere. Tales sunt plerique, qui hodie ex orbe Christiano in alteram vitam veniunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church