Heaven and Hell (Ager) n. 479

Previous Number Next Number See English 

479. [(i)] Quod homo post mortem sit suus amor, seu sua voluntas, a multiplici experientia testatum mihi factum est. Universum caelum est distinctum in societates secundum differentias boni amoris; et unusquisque spiritus, qui evehitur in caelum et fit angelus, fertur ad societatem ubi amor ejus est, et cum illuc venit est sicut apud se, ac sicut domi ubi quasi natus; hoc percipit angelus, ac ibi consociatur sui similibus. Cum inde abit, et alio venit, est jugiter aliquis renisus, et est affectio desiderii redeundi ad sui similes, ita ad suum amorem regnantem. Ita fiunt consociationes in caelo. Similiter in inferno, ubi quoque consociati sunt secundum amores caelestibus contrarios. (Quod societates sint quae constituunt caelum, et quoque infernum; et quod omnes illae distinctae sint secundum differentias amoris, videatur supra, n. 41-50, et n. 200 212.) Quod homo post mortem sit suus amor, inde quoque constare potuit, quod tunc removeantur et quasi auferantur ei illa, quae non unum faciunt cum amore ejus regnante; qui bonus est, ei removentur et quasi auferuntur omnia discordantia seu dissidentia, et sic immittitur in amorem suum similiter malus, sed cum differentia quod huic auferantur vera, ac quod bono auferantur falsa, usque tandem ut quisque fiat suus amor hoc fit cum homo spiritus perducitur in tertium statum, de quo in sequentibus. Cum hoc factum est, tunc faciem suam convertit constanter ad suum amorem, quem continue ante oculos habet, utcunque se circumvertit (videatur supra, n. 123, 124). Omnes spiritus possunt duci quocunque libet, modo teneantur in suo amore regnante; nec possunt resistere, utcunque sciunt quod ita fiat, ac cogitant quod renisuri sint: pluries tentatum est, num contra illum aliquid agere possent, sed incassum: amor illorum est sicut vinculum aut sicut funis, quo quasi circumligati sunt, per quem trahi possunt, et a quo se exsolvere nequeunt. Simile fit cum hominibus in mundo, quos etiam amor suus ducit, et per amorem suum ab aliis ducuntur plus vero cum fiunt spiritus, quia tunc non licet alium amorem ad apparentiam praeferre, ac mentiri non suum. Quod spiritus hominis sit suus amor regnans, manifestatur in omni consortio in altera vita, quantum enim quis agit et loquitur secundum amorem alterius, tantum hic apparet totus, facie plena, hilari, viva; at quantum quis agit et loquitur contra amorem ejus, tantum incipit facies ejus mutari, obscurari, et non apparere et tandem totus disparatur sicut non ibi fuisset. Quod ita fiat, miratus sum saepius, quia tale quid non existere potest in mundo: sed dictum est, quod simile fiat cum spiritu in homine, qui cum se avertit ab alio, non amplius est in conspectu ejus. Quod spiritus sit suus amor regnans, etiam patuit ex eo, quod unusquisque spiritus arripiat omnia et sibi appropriet quae conveniunt amori ejus, ac rejiciat omnia et a se abalienet quae non conveniunt: est cujusvis amor sicut lignum spongiosum ac porosum, quod imbibit tales liquores, qui vegetationi suae conducunt, ac ceteros repellit et est sicut animalia omnis generis, quae escas suas norunt ac appetunt quae naturae suae concordant, ac aversantur quae discordant: unusquisque enim amor nutriri vult a suis, amor malus a falsis, et amor bonus a veris. Aliquoties videre datum est, quod quidam simplices boni voluerint in veris et bonis instruere malos, sed quod hi ad instructionem longe aufugerint, et cum ad suos venerunt, arripuerint falsa convenientia amori multa voluptate: tum quoque quod spiritus boni inter se locuti sint de veris, quae praesentes boni cum desiderio audiverunt, at quod mali etiam praesentes ad nihil attenderint, sicut quod non audiverint. Apparent in mundo spirituum viae quaedam ducunt ad caelum, quaedam ad infernum, unaquaevis ad aliquam societatem: boni spiritus non alias vias eunt, quam quae ducunt ad caelum, et ad societatem quae in sui amoris bono est, ac vias alio tendentes non vident; at mali spiritus non alias vias eunt, quam quae ducunt ad infernum, et ad illam ibi societatem, quae in sui amoris malo est vias alio tendentes non vident; et si vident, usque non volunt ire. Tales viae in mundo spirituali sunt apparentiae reales, quae correspondent veris aut falsis; quapropter "viae" in Verbo illa significant.{1} Ex his experientiae documentis confirmata sunt, quae prius ex ratione dicta sunt, nempe quod unusquisque homo post mortem sit suus amor, et sua voluntas: voluntas dicitur, quia ipsa voluntas cujusvis est ejus amor. @1 Quod "via," "orbita", "vicus," "platea," significent vera, quae ducunt ad bonum, ut et falsa quae ducunt ad malum (n. 627, 2331, 10422). "Verrere viam," quod sit praeparare ut vera recipiantur (n. 3142). "Notam facere viam," cum de Domino, quod sit instruere in veris quae ducunt ad bonum (n. 10564 [? 10565]).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church