476. Ex his nunc constare potest, quid intelligitur per vitam, quae hominem manet post mortem, quod nempe sit ejus amor et inde fides, non modo in potentia sed etiam in actu; ita quod sint facta seu opera, quia haec in se continent omnia amoris et fidei hominis.