470. [XLIX.] QUOD HOMO SIT POST MORTEM, QUALIS EJUS VITA FUIT IN MUNDO. Quod vita unumquemvis sua maneat post mortem, notum est cuivis Christiano ex Verbo nam ibi multis in locis dicitur, quod homo secundum facta et opera judicabitur, et ei retribuetur quisque etiam qui ex bono et ex ipso vero cogitat, non videt aliter quam quod qui bene vivit, in caelum veniat, et qui male in infernum. At vero qui in malo est, is non credere vult, quod status ejus post mortem sit secundum vitam ejus in mundo, sed cogitat, quod fit imprimis cum aegrotat, quod caelum sit cuivis ex pura misericordia, utcunque vixerat, et quod sit secundum fidem, quam separat a vita.