468. Quomodo rationale potest excoli, etiam paucis dicetur. Genuinum rationale consistit ex veris, et non ex falsis; quod ex falsis non est rationale. Vera sunt triplicis generis; sunt civilia, moralia, et spiritualia. Vera civilia se referunt ad illa quae judicii sunt, et quae regiminis in regnis, in genere ibi ad justum et aequum: vera moralia se referunt ad illa quae vitae cujusvis hominis sunt, respective ad societates et consortia, in genere ad sincerum et rectum, ac in specie ad virtutes omnis generis at vera spiritualia se referunt ad illa quae caeli et ecclesiae sunt, in genere ad bonum quod amoris et verum quod fidei. Sunt tres gradus vitae apud unumquemvis hominem (videatur supra, n. 267): rationale ad primum gradum aperitur per vera civilia ad secundum gradum per vera moralia et ad tertium gradum per vera spiritualia. At sciendum, quod rationale ex illis non formetur ac aperiatur per id quod homo sciat illa, sed per id quod homo vivat secundum illa et per vivere secundum illa intelligitur amare illa ex affectione spirituali, et amare illa ex affectione spirituali est amare justum et aequum quia est justum et aequum, sincerum et rectum quia est sincerum et rectum, ac bonum et verum quia est bonum et verum at vivere secundum illa et amare illa ex affectione corporea, est amare illa propter se, sui famam, honorem aut lucrum: quapropter quantum homo ex affectione corporea amat illa vera, tantum non rationalis fit, non enim amat illa, sed semet, cui vera serviunt sicut famuli domino et cum vera fiunt servitia, tunc non intrant hominem, ac aperiunt aliquem gradum vitae ejus, ne quidem primum, sed modo resident in memoria, ut scientifica sub forma materiali, ac ibi se conjungunt cum amore sui, qui est amor corporeus. Ex his constare potest, quomodo homo fit rationalis quod nempe ad tertium gradum per amorem spiritualem boni et veri, quae sunt caeli et ecclesiae; ad secundum gradum per amorem sinceri et recti; et quod ad primum gradum per amorem justi et aequi qui bini amores etiam fiunt spirituales ex amore spirituali boni et veri, quia hic influit in illos, et se conjungit eis, et format in iis sicut suas facies.